Lingua latina quae apellatur Divina
Dec. 17th, 2017 06:29 pm![[personal profile]](https://www.dreamwidth.org/img/silk/identity/user.png)
Dux Eugenius, eques purus,
Caesari recup(e)raturus
Urbem, arcem Belgradi
In Danuvio pontem fecit,
Per quem copias traiecit
Ante moenia oppidi.
Ponte facto sine claustro
Possunt cum tormento, plaustro
Transgredi Danuvium.
Ad Semunum tum vallantur,
Inde Turci ut pellantur,
Quis sic fit ludibrium.
Et coorta tempestate
In Augusto accurate
Sunt allata nuntia:
Turcos mondo pabulari,
Quantum posset vestigari,
Ter centena milia.
Quod Eugenius ut audivit,
Tum legatos arcessivit
Ilico cum ducibus.
Diligenter hos docere,
Ut deberent signa ferre
Et prodesset impetus.
In contione est mandatum:
Praestet quisque se paratum
Ipsa nocte media!
Cuncti equis tunc versentur,
Ut cum hoste proelientur,
Quorum vis sit propria!
Equis ilico vehuntur
Atque gladii stringuntur,
Exeunt tum taciti.
Strenuum se praebet pedes
Et virtute certat eques,
Cuncti rixae cupidi.
Libratores super vallum
Adiuvantes ludum malum
Iaciunt librilia:
Glandes parvas et immanis
Turcis mittunt ac paganis,
Ut spargantur in fuga.
Dux Eugenius tegit latus
Velut leo proeliatus,
Generalis maximus.
Ludovicus clamat late:
"O Germani, depugnate
Hostem quemque funditus!"
Ludovicus est privatus
Vita, nondum diu natus:
Plumbo ictus cecidit.
Dux Eugenius valde dolens
Atque illum valde colens
Cis Danuvium sepelit.
Узнаете?
Caesari recup(e)raturus
Urbem, arcem Belgradi
In Danuvio pontem fecit,
Per quem copias traiecit
Ante moenia oppidi.
Ponte facto sine claustro
Possunt cum tormento, plaustro
Transgredi Danuvium.
Ad Semunum tum vallantur,
Inde Turci ut pellantur,
Quis sic fit ludibrium.
Et coorta tempestate
In Augusto accurate
Sunt allata nuntia:
Turcos mondo pabulari,
Quantum posset vestigari,
Ter centena milia.
Quod Eugenius ut audivit,
Tum legatos arcessivit
Ilico cum ducibus.
Diligenter hos docere,
Ut deberent signa ferre
Et prodesset impetus.
In contione est mandatum:
Praestet quisque se paratum
Ipsa nocte media!
Cuncti equis tunc versentur,
Ut cum hoste proelientur,
Quorum vis sit propria!
Equis ilico vehuntur
Atque gladii stringuntur,
Exeunt tum taciti.
Strenuum se praebet pedes
Et virtute certat eques,
Cuncti rixae cupidi.
Libratores super vallum
Adiuvantes ludum malum
Iaciunt librilia:
Glandes parvas et immanis
Turcis mittunt ac paganis,
Ut spargantur in fuga.
Dux Eugenius tegit latus
Velut leo proeliatus,
Generalis maximus.
Ludovicus clamat late:
"O Germani, depugnate
Hostem quemque funditus!"
Ludovicus est privatus
Vita, nondum diu natus:
Plumbo ictus cecidit.
Dux Eugenius valde dolens
Atque illum valde colens
Cis Danuvium sepelit.
Узнаете?